Tu sei qui

Simulazioni della seconda prova di Latino degli Esami di Stato del Liceo Classico

red - Di seguito vengono proposti due brani per le simulazioni della prova di Latino degli Esami di Stato del Liceo Classico. I due brani sono del medico e scrittore romano Scribonius Largus, attivo durante gli anni del principato di Claudio. Prese parte alla spedizione britannica di Claudio nel 43 e l'anno successivo iniziò a comporre un ricettario, le Compositiones, che fu pubblicato tra il 47 e il 48. L'opera è dedicata a Gaio Giulio Callisto, un potente liberto della corte e raccoglie 271 ricette contro ogni genere di male.

La parte più interessante dell'opera è la prefazione, in cui l'autore, rifacendosi ad Ippocrate definisce il codice deontologico del medico, improntato a misericordia e umanità. Il medico delineato dallo scrittore deve prestare soccorso a chiunque stia male, indipendentemente dalla condizione economica dei pazienti, ed impegnarsi solo nelle arti che guariscono: per tale motivo è decisamente condannata ogni pratica abortiva.

Il linguaggio è ricco di volgarismi. L'opera godette di enorme successo per tutta l'età imperiale e tardo-imperiale.

Un'epistola medica

Inter maximos quondam habitus medicos Herophilus, Cai Iuli Calliste, fertur dixisse medicamenta divinas manus esse, et id quidem non sine ratione, ut mea fert opinio: prorsus enim quod tactus divinus efficere potest, id praestant medicamenta usu experientiaque probata. Animadvertimus itaque saepe inter deliberationes contentionesque medicorum auctoritate praecellentium, dum quaereretur, quidnam faciendum aut qua ratione succurrendum esset aegro, quosdam humiles quidem et alioquin ignotos, usu vero peritiores, vel—quod fateri pudet—longe summotos a disciplina medicinae ac ne adfines quidem eius professioni, medicamento efficaci dato protinus velut praesenti numine omni dolore periculoque liberasse aegrum. Quamobrem spernendi sunt, qui medicinam spoliare temptant usu medicamentorum, non a medendo, sed a potentia effectuque medicamentorum ita appellatam, probandi autem, qui omni modo succurrere periclitantibus student. Ego certe aliquotiens magnum scientiae consecutus sum titulum ex usu prospere datorum medicamentorum multosque ex eadem causa non mediocrem gloriam tulisse memini.

(Scribonius Largus)

Un medico difende il suo metodo di cura

Ego certe aliquotiens magnum scientiae consecutus sum titulum ex usu prospere datorum medicamentorum multosque ex eadem causa non mediocrem gloriam tulisse memini. Est enim haec pars medicinae ut maxime necessaria, ita certe antiquissima et ob hoc primum celebrata atque inlustrata, siquidem verum est antiquos herbis ac radicibus earum corporis vitia curasse, quia timidum genus mortalium inter initia non facile se ferro <ignique> committebant. Quod etiam nunc plerique faciunt, ne dicam omnes, et nisi magna conpulsi necessitate speque ipsius salutis non patiuntur sibi fieri, quae sane vix sunt toleranda. Cur ergo aliqui excludant medicinam usu medicamentorum, non invenio, nisi ut detegant imprudentiam suam. Sive enim nullum experimentum eius generis remediorum habent, merito accusandi sunt, quod tam neglegentes in tam necessaria parte <artis> fuerint, sive experti quidem sunt eorum utilitatem, denegant autem usum, magis culpandi sunt, quia crimine invidentiae flagrant.

(Scribonius Largus)

rss facebook twitter google+

Categorie news